Random (but not really)

Monday, December 24, 2018

Adeste Fideles

Adeste Fideles laeti triumphantes,
Veníte, veníte in Bethlehem.
Natum vidéte, Regem Angelorum:

Veníte adoremus,
Veníte adoremus
Veníte adoremus Dóminum

Deum de Deo, lumen de lúmine,
gestant puellae viscera
Deum verum, genitum non factum:

Veníte adoremus,
Veníte adoremus
Veníte adoremus Dóminum

Cantet nunc io chorus Angelórum
cantet nunc aula caelestium:
Gloria in excelsis Deo:

Veníte adoremus,
Veníte adoremus
Veníte adoremus Dóminum

Ergo qui natus, die hodierna
Jesu, tibi sit glória
Patris aeterni Verbum caro factum:

Veníte adoremus,
Veníte adoremus
Veníte adoremus Dóminum

Leave a Reply

Powered by WordPress

books main pictures cats e-mail